monumenta.ch > Orosius > Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 10
Orosius, Historiae, Liber 4, 9 <<<     >>> 11

Caput 10 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Post haec fessi tot malis Carthaginienses bsb65382.272 petendam esse pacem a Romanis decreverunt. ad quam rem Atilium Regulum antea ducem Romanum, quem iam per quinque annos captivum detinebant, inter ceteros bnf9665.81 legatos bmv545.46 v praecipue mittendum putaverunt: quem non impetrata pace ab Italia reversum resectis palpebris inligatum in machina vigilando necaverunt. 2  alter deinde Atilius Regulus et Manlius Vulsco, ambo bis consules, cum classe dubke1009.65rcentarum navium et quattuor legionibus Lilybaeum profecti: quod oppidum in promuntorio situm Romani obsidere conati, superveniente Hannibale qui Hamilcaris filius fuit victi, maiore exercitus sui parbnf4871.38 vte perdita ipsi aegre evaserunt. 3  post hos Claudius consul cum classe centum viginti navium ad Drepani portum contra hostem profectus: ubi mox exceptus classe Poenorum superatusque est. et ipse quidem cum triginta navibus Lilybaeum in castra confugit, reliquae omnes, id est nonaginta, aut captae aut demersae fuerunt; bsb65382.241 octo milia militum caesa, viginti milia capta referuntur. Gaius quoque Iunius collega Claudi universam classem naufragio amisit. 4  Anno etiam consequenti classis Punica in Italiam transiit eiusque plurimas partes longe lateque vastavit. 5  interea Lutatius cum classe trecentarum navium in Siciliam transvectus dum apud Drepanam civitatem pugnam inter primores ciet, transfixo femore aegerrime, cum iam obrueretur, csg621.152 ereptus est. 6  porro autem Poeni cum quadringentis navibus magnisque copiis ad Siciliam duce Hannone concurrunt. nec Lutatius segnior, immo consilia Poenorum bnf4874.24 v mira celeritate praevenit. postquam proxime sibi utrorumque classes apud Aegades insulas per totam noctem intertextis propemodum anchoris constiterunt, orta luce prior Lutatius signum bello dedit. 7  crudescente pugna victus Hanno navem avertit et dux fugae primus fuit. aliquanta cum eo pars exercitus sui Africam petiit, alii confugere Lilybaeum; bsb65382.242 sexaginta et tres Punicae naves captae sunt, centum viginti quinque demersae, triginta duo milia hominum capta, caesa quattuordecim milia fuere; Romanorum autem duodecim naves demersae sunt. 8  Lutatius deinde ad Erycinam civitatem quam Poeni tenebant, bnf4872.34 v venit ibique duo milia Carthaginiensium conserta pugna interfecit.

bav829.98 csg547.40 med6535.131

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik